TRINUMMUS: TESTO LATINO
http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A1999.02.0048%3Aact%3D1
Meg.
Et tu edepol salve, Callicles.
Cal.
Valen? valuistin?
Meg.
Valeo, et valui rectius.
Cal.
Quid tua agit uxor? ut valet?
Meg.
Plus quam ego volo.
Cal.
Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
Meg.
Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.
Cal.
Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.
Meg.
Eho tu, tua uxor quid agit?
Cal.
Immortalis est, vivit victuraque est.
Meg.
Bene hercle nuntias, deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat.
Cal.
Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.
Meg.
Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam? faxo haud tantillum dederis verborum mihi.
Cal.
Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.
Meg.
Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.
Cal.
Habeas ut nanctu's: nota mala res optumast. nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.
Meg.
Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur. sed hoc ánimum advorte atque aufer ridicularia; nam ego dedita opera huc ad te advenio.
Cal.
Quid venis?
Meg.
30Malis te ut verbis multis multum obiurigem.

Commenti
Posta un commento