TRINUMMUS: TESTO LATINO http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A1999.02.0048%3Aact%3D1 Meg . Et tu edepol salve , Callicles . Cal . Valen ? valuistin ? Meg . Valeo , et valui rectius . Cal . Quid tua agit uxor ? ut valet ? Meg . Plus quam ego volo . Cal . Bene hercle est illam tibi valere et vivere . Meg . Credo hercle te gaudere , si quid mihi mali est . Cal . Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem . Meg . Eho tu , tua uxor quid agit ? Cal . Immortalis est , vivit victuraque est . Meg . Bene hercle nuntias , deosque óro ut vitae tuae superstes suppetat . Cal . Dum quidem hercle tecum nupta sit , sane velim . Meg . Vin commutemus , tuam ego ducam et tu meam ? faxo haud tantillum dederis verborum mihi . Cal . Namque enim tu , credo , me imprudentem obrepseris . Meg . Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris . Cal . Habeas ut nanctu ' s : nota mala res optumast . nam e